monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, 3, 6
Cumque nullum de his depraehendissent, ad castra sua regressi sunt; ibique ad eos imperatoris legati venerunt, nuntiantes, adesse exercitum in solatio eorum, dicentesque, quia: 'Post triduum cum eisdem venimus, et hoc vobis erit signum. Cum videritis vellae huius, quae in monte sita est, domus incendia concremare et fumum incendii ad caelos usque sustolli, noveritis, nos cum exercitu, quem pollicimus, adesse'.